- ELEONORA
- I.ELEONORAfilia Fernandi I. Imp. Gulielmo Mantuae Duti nupsit. Vide Spener. Sylloge Geneal. Hist. in Fam. Austriaca.II.ELEONORAfilia Raimondi Berengarii V. Com. Prov. uxor Henr. III. Angli, ex illo mater Eduardi I. etc. Obiit A. C. 1292. Item, filia Alphonsi IV. Lusit. Regis. uxor Petri IV. Arragonii. Item filia Mart. Alphonsi Tellesii, uxor Ferd. Lusit. Regis. Item, Eleonora Arragonia, soror Petri V. uxor quinta Raimundi VI. Comitis Tolos. Item, filia Ioh. Arragonii, ex Blanca Navarraea, uxor Gastonis IV. Com. Fuxensis, qui ex Magdalena Francica genuit Franc. Phoebum, Navarrae Regem.III.ELEONORAhaeres Gul. X. ultimi Guiennae D. ex Eleonora, filia, Ludovici VII. Iun. Galliae Regis Comes mariti in expiditione sacra, paulo liberius egit, proni hic redux divortium ursit, et obtinuit. Illa vero Henrico II. Angliae Regi nupta quod fil. eius rebellibus faveret, 16. Annos in vinculis fuit. Marito mortuo libera, in monasterio obiit, A. C. 1204. Chenius Hist. Angl. l. 11. et 12. Matthaeus Paris. et Balaeus. De literis eius ad henricum VI. Imp. Caelestinum III. ad filios, Vide P. Blesensem. P. Aemilium, l. 5. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.